

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 29: Versus 13
Ab excelso,etc. Arcam significat, in qua erant tabulae Testamenti. Supra enim scriptum est:Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum eadem tempestate erant in excelsis Gabaon,etc.[I Paral. 21.]. Arca autem Domini postquam introduxit eam David in domum suam, mansit ibidem usquequo aedificaretur templum.Et duodecim millia equitum.Hic numerus tempus gratiae significat, in quo apostolica doctrina populum Novi Testamenti informat. Bene autem per quadragenarium numerum vel duodenarium currus et equites Salomonis numerantur: quia per utrumque testamentum, sancti viri sacris litteris eruditi, sessioni Dei aptantur, quos ipse summus auriga pro nuto suo gubernat.